LIBRARIUS

LIBRARIUS
LIBRARIUS
apud Mart. l. 4. Epigr. 91. cuius Epagraphe ad Librum. v. 8.
Iam Librarius hoc et ipse dicit!
Ohe iam satis est, ohe libelle:
est qui libros transcribit, quod ministerium, ante Typographiam. repertam, frequens ac nobile fuit. Nominis etymon habes apud Hier. l. 1. Ep. 1. quae est ad Nitiam: Ante chartae aut membranarum usum, aut in dedolatis e ligno codicillis, aut in corticibus arborum mutuo epistolarum alloquia missitabant, unde et portitores earum tabellarios, et scriptores ab libris horum Librarios vocavêre. Mentionem eorum servat antiquus titulus, in Museo Carpensi Romae.
IUCUNDUS DOMITIAE BIBULI LIBRAR. AD. MANUM. Munus aliquod Cic. indicat ad Attic. l. 12. Et erit gratius, si non modo libris tuis, sed etiam in aliorum per Librarios tuos Aristophanem reposueris pro Eupoli. Et Cic. fil. ad Tiron. Peto a te, ut quam celerrime mihi Librarius mittatur, maxime quidem Graecus multum enim eripitur mihi operae in exscribendis hypomnematis. An. tiquarios hinc alii. Sidon. Apollin. Scribas et Bibliopolas vocat. Sed et Librarias in ministerio fuisse, discimus ex antiquo Lapide: SEXTIA. XANTA. SCR. LIBRARIA. EM. OL. II. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 475.
—— periit Libraria, ponunt
Cosmetae tunicas ——
Scribit quoque Euseb. Origeni ad manum fuisse Librarios, una cum puellis, quae scite et concinne scriberent, Hist, Eccl. l. 6. c. 17. etc. Quam in rem plura apud Salmas. ad Solin. et Popmam de Op. Serv. ut et infra, ubi de Librariorum Notis, uti de Librariis officicinis aliquid in voce Stationarii. Apud Veget. l. 2. c. 7. occurrunt Librarii, inter castrensia officia, quo nomine ii veniunt, qui rationes ad milites pertinentes in libros referebant. Vide quoque Paternum l. ult. ff. de iure immun. Etiam sic nominatos legas, qui cuiusque possessionem in tabulas publicas regerebant, apud Cic. 2. in Rullum ubi de XV. Viris, quos ille agris dividendis instituere conabatur Sermonem habet. In Charta Henr. III. A. C. 1056. Videlicet ut electionem Primicerii facient, sive Decani Cantoris, Librarii atque Custodis Eccl. S. Steph. Librarius, dignitas Ecclesiastica est, in Ecclesiis Cathedralibus Communionis Rom. eadem forte C. du Fresne, quae Cantoris, qui et Armarius dicitur. Vide eum in Gloss. In Codice Theodos. Librarii dicuntur: qui describendis actis iudicialibus dabant operam, l. 1. de lucr. offic. leg. 1. de Decur. Urb. Romae, apud IC. Symmachum etc. Librarius Cos. Librarius Quaestorius trium decuriar. Librarius Tribunicius, in vett. Inscr. passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Librarius — (lat.), 1) der sich mit Büchern beschäftigt; 2) Bücherabschreiber, Freigelassener od. Sklav, welcher für seinen Herrn dessen Geisteswerke, Briefe, Rechnungen etc. nieder od. andere Schriften abschrieb; 3) Bücherabschreiber für Buchhändler u. 4)… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Librarĭus — (lat.), im alten Rom Bücherabschreiber, Sekretär, Kopist, Bücherverkäufer; im Mittelalter Bücherverleiher, Buchhändler (vgl. Buchhandel, S. 542) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Librarius — Librarĭus (lat.), Bücherabschreiber; Buchhändler …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Librarius — Librarius, lat., bei den Römern ein Sklave oder Freigelassener, der die Geisteswerke seines Herrn abschrieb …   Herders Conversations-Lexikon

  • Librarius — Li|bra|ri|us, der; , ...rii [lat. librarius, Substantivierung von: librarius = zu den Büchern gehörend, Buch , zu: liber (Gen.: libri) = Buch]: (im alten Rom) Bücherabschreiber [u. Buchhändler] …   Universal-Lexikon

  • Librarius — Li|bra|ri|us* der; , ...rii <aus gleichbed. lat. librarius zu liber, Gen. libri »Buch« u. ↑...arius> Buchhändler im Rom der Antike u. im Mittelalter …   Das große Fremdwörterbuch

  • librarius — (Roman law.) A transcriber of books; a copyist; an amanuensis …   Ballentine's law dictionary

  • Eleutherodactylus librarius — Pristimantis librarius Pristimantis librarius …   Wikipédia en Français

  • Pristimantis librarius — Pristimantis librarius …   Wikipédia en Français

  • Pristimantis librarius — Pristimantis librarius …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”